WILHELMUS leporis LEPORE
WILHELMUS è nato nel 1280.
E' morto all'età di 42 anni nel 1322.
- Note sulla Morte
- A. d. MCCCXXII (1322)
Venerant autem tunc de Boemia in auxilium Lodowici aliqui barones cum armatis hominibus, inter quos erat precipuus Wilhelmus de Waldek dictus Lepus. Iste ab infancia sua exstitit bellicosus et propter plurima, que strenue fecerat opera, valde factus fuit inclytus et famosus. Qui quidem in quadam contencione inter familiares exorta telo vulneratur, die octavo moritur et translatus in Boemiam in monasterio fratrum Augustinensium, quod Insula dicitur, quod suus avus fundaverat, sepelitur.
Epitaphium ipsius tale est:
Hic baro famosus iacet et multum generosus,
Miles et invictus, Lepus est cognomine dictus;
Cognomen leporis habuit virtute leporis,
Corde leonino pugnavit, non leporino,
Wilhelmus nomen proprium fuit eius et omen
Felix in factis habuit semper retroactis.
En mors prostravit, quem nemo prius superavit,
Corruit a telo, quem iunge, Jesu bone, celo.
Anno milleno nono decimoque triceno
Per fatum triste moritur vir nobilis iste.
Non erat equalis huic in regno, neque talis,
Qui sic famosus existeret, aut animosus.
Luceat eterna sibi lux in sede superna,
Sit sibi solamen, homo dicat quilibet Amen.