Vilém Zajíc z Valdeka Hazmburk (Leporis)
Il padre di Vilém era
Zbislav Tøebounì, z Hazmburk (Leporis) e la madre era
Bohuslava.
I nonni paterni si chiamavano
Oldøich Zajíc z Hazmburk (Leporis) e
Eliška Svinaø, ze.
Lui ha avuto un fratello di nome
Zbynìk.
E' morto nel 1319.
- Note sulla Morte
- Da: PETRI ZITTAVIENSIS CRONICA AULE REGIE
............
Eodem anno (1319 ?) mense Septembri Lodovicus de Babaria, Fridericus de Austria, qui se adhuc ambo Romanorum reges asserunt et scribunt, cum copiosis exercitibus hostiliter contra se venerunt et iuxta fluvium Enum prope civitatem Mulendorf castra sua metati sunt. Primo itaque congressionis impetu Lodowicus, quia copiosiorem pugnancium turbam habuit, Fridericum invadere voluit, sed Enus fluvius interfluens non permisit. Demum Lodowicus tradicionem et perfidiam quorundam, quos in exercitu suo secum habuit, intelligens lucide, ad superiores partes Bawarie cassato prelio disposuit se transferre. Sequebatur autem eum Fridericus, inimicus ipsius, et quia illum insequi fugientem non valuit, circa Danubium Bawariam et ea, que reperit prope Ratisponam gravibus incendiis et spoliis conturbavit. Post hec Fridericus in Austriam revertitur, sed discordia non finitur. Venerant autem tunc de Boemia in auxilium Lodowici aliqui barones cum armatis hominibus, inter quos erat precipuus Wilhelmus de Waldek dictus Lepus. Iste ab infancia sua exstitit bellicosus et propter plurima, que strenue fecerat opera, valde factus fuit inclytus et famosus. Qui quidem in quadam contencione inter familiares exorta telo vulneratur, die octavo moritur et translatus in Boemiam in monasterio fratrum Augustinensium, quod Insula dicitur, quod suus avus fundaverat, sepelitur.
Epitaphium ipsius tale est:
Hic baro famosus iacet et multum generosus,
Miles et invictus, Lepus est cognomine dictus;
Cognomen leporis habuit virtute leporis,
Corde leonino pugnavit, non leporino,
Wilhelmus nomen proprium fuit eius et omen
Felix in factis habuit semper retroactis.
En mors prostravit, quem nemo prius superavit,
Corruit a telo, quem iunge, Jesu bone, celo.
Anno milleno nono decimoque triceno
Per fatum triste moritur vir nobilis iste.
Non erat equalis huic in regno, neque talis,
Qui sic famosus existeret, aut animosus.
Luceat eterna sibi lux in sede superna,
Sit sibi solamen, homo dicat quilibet Amen.
Da: IOHANNIS NEPLACHONIS CHRONICON
.........
A. d. MCCCXIX (1319) bellum inter regem Boemie Johannem et Leporem fuit, sed Lepus victoriam obtinuit.
A. d. MCCCXXII (1322) in festo sanctorum Johannis et Pauli eclipsis solis fuit hora diei secunda et duravit usque ad horam quartam, et dominus Lepus de Waldek a Bauaris sagittatur. Eodem eciam anno in carnisprivio in Horzimiwes in antiqua curia et domo valde simplici natus fui.
............
- Note Generali
- da: IOHANNIS NEPLACHONIS CHRONICON
....
A. d. MCCCXIX bellum inter regem Boemie Johannem et Leporem fuit, sed Lepus victoriam obtinuit.
....
A. d. MCCCXXII in festo sanctorum Johannis et Pauli eclipsis solis fuit hora diei secunda et duravit usque ad horam quartam, et dominus Lepus de Waldek a Bauaris sagittatur. Eodem eciam anno in carnisprivio in Horzimiwes in antiqua curia et domo valde simplici natus fuit..
Da: PETRI ZITTAVIENSIS CRONICA AULE REGIE
............
Nec audeo sub taciturnitatis silencio preterire quendam mirabilem quamvis miserabilem eventum, qui circa regis Wenceslai accidit sepulchrum. Anno nimirum tercio post obitum felicis Wenceslai regis, cum iam inciperent multiplicari mala in regno, Wilhelmus vir nobilis et potens dictus Lepus de Waldek venit in Aulam Regiam pluribus cum armatis.
............
Cum enim esset hec domus vicina et presens maleficorum aspectibus, eo pluribus premebatur extorsionibus coactivis. Luebant predonum viciniam oves et boves et universa pecora campi, que huius fuerunt monasterii. Wilhelmus Lepus dictus de Waldek non leporino sed lupino more uno die quingentas oves monasterii abstulit, nec reduxit, una eciam sola vacca tunc remanserat in Aula Regia. Novi autem hospites, quos de Mysna anno Domini MCCCX° mense Augusto Chorinthianus vocaverat ad regnum Bohemie, nova mala Aule Regie rapaciter satagunt inferre.
............
Igitur Heinricus de Lypa anno Domini MCCCXV° septimo kalendas Novembris in castro Pragensi coram rege per Wilhelmum de Waldek dictum Leporem armata manu capitur, in Angerbach castrum mox deducitur, ubi in turri sub duodecim virorum custodia diligenter mancipatus vinculis custoditur.
............
Cumque rex Pragam rediisset, sibi dictum est, quod et prius in via intellexerat, quia videlicet Wilhelmus Lepus Mericam oppidum devastasset. Hoc periculum a Wilhelmo Lepore et Vlrico lantgravio de Lutenberch ideo pertulit hoc oppidum, quia in Pilsinensi districtu Buscho de Merica tunc habuit provinciale iudicium, quod ab Vlrico lantgravio ipso invito paulo ante fuerat regi resignatum. Lepus namque et lantgravius se maxime diligebant et in omnibus mutuo se iuvabant. Interea rex per Lodowicum, Romanorum regem, in Egram vocatur et ad concilium invitatur. Exiit itaque rex, XIII kalendas Aprilis de Praga, quem regina die tercia versus Cubitum ad suos pueros progrediens est secuta. Cumque circa civitatem Sacz homines regis pro pabulacionibus equorum exivissent, Wilhelmus Lepus super eos irruit, quosdam vulneravit et CXLIV captivavit, inter quos fuerunt precipui Henricus de Haginow, vir nobilis de Reni partibus, Otto de Donin et Conradus dictus de Busches marschalcus regis, qui et ipse exstitit Renensis. (ad annum scilicet Domini MCCCXVIII)
............
Hii duo reges in Egra diebus quinque pariter commorantur et die septimo iterum in castro Cubito congregantur. Illuc Wilhelmus Lepus vocatus venit et pro se et suis obtinuit pacis treugas
............
Porro Henricus de Lypa, novus camerarius, Wilhelmus de Waldek Lepus, novus mar[s]chalcus, quinta die post habitam concordiam Pragam veniunt, ibique Henricum, regis cancellarium, virum legalem in consiliis et negociis regalibus precipuum, capiunt, et in castrum Burgilinum vinculis mancipatum transmittunt, qui postea Vlrico de Lutenberch lantgravio presentatur et datis trecentis marcis elapsis tribus mensibus de captivitatis vinculis liberatur.
............
Huiuscemodi verbis rex statim credidit, exercitum congregavit et VIIIo idus Julii castrum Pragense civitatem invasurus cum armatis ascendit. Precedenti vero die regina per cives vocata de Mellico Pragam venerat, et quia regem malo consilio corruptum timuit, in civitate Pragensi maiori cum civibus remanebat. Wilhelmus quoque Lepus, Petrus de Rosinberch, Wilhelmus de Landestein barones potentes in civitate eadem erant et regine quam civibus adherebant.
............
da: CRONICA FRANCISCI PRAGENSIS
....Anno igitur Domini MCCCXV, mense Aprili Henrico de Lipa in Boemia, Johanni de Wartenberch in Morauia conscientibus regni nobilibus per regem sunt eis omnia negocia regalia recommissa.
Hiis itaque gestis pax non venit, que sperabatur; nam expedicio expedicioni, exaccio exaccioni cottidie succedit, profectus regi, ut putabatur, non succrevit, sed de urbura Chutnensi et moneta, que tunc singulis septimanis D aut DC marcas solvebat, sepe marcas XVI rex septimanatim suscepit pro expensis; reliqua vero pecunia, prout camerarius disposuit, fuit distributa. Excrevit idcirco Henricus de Lipa super omnes, qui erant in regno. Cum ergo esset amicorum et famulorum valida multitudine circumfultus, ita quod se putabat falli aut deici non posse, et quidam regni magnates sub cuiusdam fidelitatis velamine regem adeunt et ei dixerunt: Fraudis dolose vobis, domine rex, Henricus de Lipa latentes insidias mollitur inferre, quibus si non maturius occurritur, a vobis sanitas ac regalis dignitas auferetur. Quibus suggestionibus rex et regina aures credulas prebuit et ut opportune Henricus capiatur, uterque consensum apposuit. Qui in castro Pragensi coram rege per Wilhelmum de Waldek dictum Leporem, strenuum virum, capitur manu armata et in Thirzow castrum mox deducitur, ubi in turri sub XII virorum custodia mancipatus vinculis custoditur. Quo facto in cunctis finibus regni surgunt varia disturbia, ubique videntur spolia et incendia......
da: CRONICA FRANCISCI PRAGENSIS
Capitulum VI.
De congressione duorum regum Romanorum.
Eodem anno mense Septembri Ludwycus de Bauaria et Fridericus de Austria, qui se ambo reges Romanorum asserebant, cum copiosis exercitibus contra se venerunt et prope civitatem Mulendorf castra sua sunt metati. Et quia Ludeuicus copiosiorem turbam pugnancium habuit, voluit ipsum invadere, sed fluvius in medio fluens ipsum impedivit. Demum Ludeuicus tradicionem et perfidiam quorumdam, quos secum habuit, intelligens, ad superiores partes disposuit se transferre et quia Fridericus ipsum insequi non valuit, circa Danubium Bauariam prope Ratisponam, gravibus incendiis et spoliis conturbavit. Venerant autem tunc de Boemia in auxilium Ludeuico aliqui barones cum armatis, inter quos precipuus erat dominus Wilhelmus dictus Lepus, qui vir bellicosus extitit et ideo factus famosus. Qui quidem inter familiares contencione exorta thelo vulneratur et die VIIIo moritur et in Boemia in monasterio, quod suus avus fundaverat, sepelitur.
-
Albero Genealogico Ascendente
Vilém e
Eliška erano sposati.
Data ultima modifica: